previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemus 3 parem legem fecunditatis eam 4 dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus; nec sic aliis nationibus regionibusve proprias tribuisse dotes ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt; sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas [2] Curiatiae 1familiae trigeminorum matres. Ger- 2 3 4 5 6 7 [p. 274] maniam decoravit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae viris. Nam et Cicero 8testis est Romanum fuisse civem Naevium Pollionem pede 9longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudaeae gentishominemproceriorem celsissimo [3] Germano. Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniae bos humilis et Liguriae non numquam taurus eminentis 10staturae conspicitur. India perhibetur molibus ferarum mirabilis; pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus [4] elephantos? Sed ad genera frugum redeo. Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros opimis 11defici segetibus; Tmolon et Corycon flore croceo, 12Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus inlustrem haberi; sed nec nostram civitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam, florentisque 13 [5] hortos myrrha et croco.His tamen exemplis nimi- 14 15 16 17 18 19 [p. 276] rum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit; quo minus addubitemus 20de eo fructu, qui velut 21indigena peculi-arisque et vernaculus est huius soli. Neque 22enim dubium est 23Massici Surrentinique et Albani, atque Caecubi agri vites omnium, quas terra sustinet, nobilitate 24vini principes esse.

1

2 naturali c.

3 quae spectandae sint qualitas in eo solo quod vineis destinaveris post posse inserunt SAc, et in rubr. M.

4 reperiamus S: repperiamus A.

5 eadem A.

6 generandi SA, vett. edd.

7 Curiatiae edd.: aequitiae SA: equitiae acM. a Pliny (N.H. VII. 33) mentions several cases of multiple births, including the famous sets of triplets, the Roman Horatii and the Alban Curiatii (Livy, I. 24-26). A woman in the Peloponnesus, he says, four times gave birth to quintu-

8

9

10

11

12

13

14 M. Tullius Cicero vulgo: M. Tullius deest codd., vett. edd.

15 pedem SAcM.

16 eminenti SA.

17 optimis SA, vett. edd.

18 flore croceo Aac, vett. edd., Gesn.: flore roceo S: florere croco Schn. et alii.

19 tam maturae (-e a) ampliatam frontisque (florentesque a) SAa.

20

21

22

23

24

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEVA´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: